GALLIA

GALLIA
GALLIA
maxima Europae pars, quicquid enim terrarum a Rheno per Oceanum, Pyrenaeos montes, mare Mediterraneum, et Appenninum montem, usque ad Anconam clauditur, communi appellatione Gallia Latinis appellatur. A candore populi sic dicta, Γάλα enim Graecis idem quod lac Latinis. Montes namque et rigor caeli ab ea parte Solis ardorem excludunt, ut eorum corpora non colorentur. Regionem hanc olim in Cisalpinam, et Transalpinam divisêre. Cisalpinam dixêrunt, quam hodie fere communi vocabulo Lombardiam vocamus, quae Italiae pars est. Transalpinam, quae his 5. metis, Rheno nempe, Oceano, Pyrenaeis montibus, Mediterraneo mari, et Alpibus finitur. Hane Transalpinam iterum, Caesare teste, triplicem fecêre. Belgicam Celticam, et Aquitanicam. Belgicam, quae Oceano, Rheno, Matronâ et Sequanâ fluminibus includitur, hodiequeve maiori ex parte lingua Teutonica utitur, et Germania inserior (cui Picardia coniuncta est) vocatur. Celticam vero seu Lugdunensem, quae Garumnâ, Sequanâ, et Rhodano fluminibus comprehenditur. Haec nunc Francia dicitur. Aquitanicam denique, quae a Garumna ad Oceanum et Pytenaeos montes extenditur Septentrionem versus Oceanum habet qui et sinus Aquitanicus, ab Occasu Hispaniam, a Mer. Narbonensem provinciam. Corporibus hominum, et linguâ a ceteris differt, hodiequeve maior eius pars Gasconia, vel Vasconia dicitur. Hic Gallorum antiquus terminus. Sed Gallorum regio, quae hodie regni nomine gaudet, atqueve vernaculo vocabulo Franciae regnum vocatur, non tam late patet, sed tantum versus Septentr. angustior est, quantum illi linea ab Argentorato ad Rhenum sito, Iccium portum (hodie Caletum) usque deducta adimit; comprehenditqueve omnem eum terrarum tractum, qui hâc lineâ, Oceano, Pyrenaeis montibus, mari Mediterraneo, Alpibusque montibus continetur. Triplex etiam nomen habuit Gallia, Togata enim, Comata, et Braccata dicta est. Togata dicitur Cisalpina, quae sc. inter alpes est, et Rubiconem fluv. antiquum Italiae limitem: Ita dicta, quod populi illi Romanorum more toga uterentur. Braccata autem Gallia dicta est Narbonensis provincia: a braccis villosae vestis genere appellata, quibus peculiariter eius provinciae homines utebantur. Comata denique cognominabatur omnis Transalpina Gallia, a comae nutriendae studio. Baudr. Gallia est, Cisalpina, et Transalpina. Gallia Cisalpina, quae et Togata dicta, divisa fuit in Cispadanam, et Transpadanam, Gallia Cispadana vulgo nunc dicitur Lombardia di qua del Po Gallis dicta. Dividuntur inter se flumine Pado. Galliae Cispadanae populi fuêre Ligures, Anamani, Boii, Lingones, et Senones; Transpadanae autem fuêre Cenomani, Euganei, Insubres, Orobii, Lepontii, Salassi, Libicii, Laevi, Taurini, et Segusini. Histri vero, Carni, et Veneti populli a quibusdam Galliae Transpadanae accensentur, et ab aliis omnino ab ea excluduntur, teste Briertio. Est et Gallia Subalpina, quae nunc Pedemontium dicitur; estque pars Galliae Cisalpinae. Gallia vero Transalpina, quae alias Comata, in Aquitanicam, Celticam, et Belgicam subdivisa proprie et vere Gallia est, nunc Francia dicitur, vulgo la France, uti etiam ab Anglis dicitur, Hispanis, et Italis Francia, Germanis Franckreich, estqueve regnum Europae potentissimum, de quo pluribus in voce Francia, Gallia Aquitanica continebat totum tractum, ubi nunc sunt aquitania verae seu Guienna cis Garumnam, Vasconia, Benearnia, Pictavia, Santonia, Petrocorium, Ruthenensis provincia, Bituricensis, Lemovicensis, et
Cadurcensis, cum Alvernia. A. Iuv. facunda dicitur Gallia, Sat. 15. l. 5. v. 111.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos.
Idem Sat. 7. l. 3. v. 147.
—— Accipiat te
Gallia, vel potius nutricula causidicorum
Africa ———
Hinc Adiectiva, Gallicanus, ut res Gallicanae, apud Cic. in orat. pro Quinctio. Item Gallicus, ut Gallica terebra, Columell. l. 5. Item Gallius, ut Galiiae mulieres apud Sallust. Hist. l. 4. c. 5. Denique Gallus, unde Galli dicti sunt, qui ex Gallia originem habent. Illia autem viliores, et crassiores vestes, vel pannos texebant, quippe quibus, teste Strab. l. 5. p. 212. lana, unde saga conficiebantur, crassior, et asperior fuit. Iuv. Sat. 9. l. 3. v. 28. et 30.
—— Pingues aliquando lacernas,
Et male percussas textoris pectine Galli.
Mart. l. 4. Epigr. 19. cuius epigraphe de Endromide.
Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam
Idem l. 6. Epigr. XI. cuius epigraphe in Marcum.
—— Me pinguis Gallia vestit.
Urbes Galliae Aquitanicae clariores: Aginnum, Agen, in Aginnensi provincia. Albiga, Alby, in Occitania superiori. Angeriacum, S. Iean d' Angely, in Santonia. Anicium seu Podium, le Puy. Vide Podium. Aquae Tarbellicae, Dax, in Vasconia. Aturus, Ayre, in Vasconia. Aureliacum, Orilhac, in Alvernia. Auscii, Auch, in Arminiaco tractu. Baiona, Baione, in Vascitania. Bergeracum, Bergerac, in Petrocoricensi provincia. Biturix, Bourges, in Bituricensi provincia. Blabia, Blaye, in Guienna. Briva Curretia, Brive, in Lemovicis. Broagium, Brovage, in Santonia. Burdegala, Bordeaux, in Aquitania propria seu Guienna. Cadurcum, Cahors, in Cadurcensi provincia. Castrum Heraldi, Chastelleraut, in Pictavia. Claromons, Clermont, in Alvernia. Condomum, Condom, in Condomensi tractu. Consorani S. Licer de Conserans, in tractu cognomine. Elusa, Eause, in Arminiaco tractu. Engulisma, Angoulesme, in Engolismensi provincia. Exelodunum, Issoudun, in Bituricensi provincia. Fanum S. Iohannis Pedeportuensis, S. Iean Piedeport, in Navarra inferiori. Figeacum, Figeac, in Cadurcensi provincia. Floriopolis, S. Flour, in Alvernia. Fontenaeum, Fontenay le Comte, in Pictavia. Fuxium, Foix, in Occitania. Gueretum, Gueret, in Marchia. Issuria, Issoire, in Alvernia. Lactorium, Lectoure, in Arminiaco. Lascura, Lescar, in Benearnia. Lemovices, Limoges, in Lemovicensi provincia. Liburnia, Libourne, in Guienna propria. Lodunum, Londun, in Pictavia. Lumbarium, Lombez, in Convenis. Lucionum, Lucon, in Pictavia. Lugdunum Convenarum, S. Bertrand de Comminges, in Convenis. Malleacum, Maillezais, in Pictavia. Mimate, Mende, in Gabalis. Mons Albanus, Montauban, in Cadurcensi provincia. Mons Martiani, Mont de Marsan, in Vasconia propria. Neracum, Nerac, in Vazatensi provincia. Navarressum, Navarrins, in Benearnia. Niortium, Niort, in Pictavia. Olorona, Oleron, in Benearnia. Palum, Pau, in Benearnia. Pamiae seu Apamia, Pamiers, in Occitania. Petrocorium, Perigueux, in Petrocoricensi tractu. Pictavium, Poictiers, in Pictavia. Podium seu Anicium, le Puy, in Velaunis. Portus Santonum. Vide Rupella. Rigodunum, Riom, in Alvernia. Rivi, Rieux, in Occitania. Rupella, la Rochelle, in Alnetensi tractu. Ruthena, Rhodez, in Ruthenensi provincia. Santones, Saintes, in Santonia. Sarlatum, Sarlat, in Petrocoricensi provincia. Tarba, Tarbes, in Bigerrensi regione. Tutela, Tulle, in Lemovicensi provincia. Vabrae, Vabres, in Ruthenensi provincia. Vasatum, Bazas, in Vazatensi provincia. Vaurum, Lavaur, in Occitania. Verdunum ad Garumnam, Verdun, in Gaurensi tractu. Villafranca Ruthenensis, Villefranche de Rovergne, in Ruthenensi provincia. Usarchia, Userche, in Lemovicensi provincia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Gallia — (Гренобль,Франция) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: 7 Boulevard Marechal Joffre, 38 …   Каталог отелей

  • Gallĭa — Gallĭa, 1) (a. Geogr.), s. Gallien; 2) (n. Geogr.), Grafschaft im Staate Ohio (Nordamerika), 20 QM., im O. durch den Ohio River vom Staate Virginia getrennt, von den Racoon u. Symmes Creeks durchflossen; Boden hügelig u. fruchtbar; Producte: Mais …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Gallĭa — Gallĭa, s. Gallien …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Gallia — Gallĭa, Land, s. Gallien …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Gallia — [gal′ē ə, gä′lē ä΄] Latin name for GAUL2 …   English World dictionary

  • Gallia — Historische Karte Galliens unter Römischer Herrschaft aus Droysens Historischem Handatlas, 1886 Als Gallia (Gallien) bezeichneten die Römer den Raum, der überwiegend von Kelten (lat. Galli) besiedelt war. Caesar nennt daneben Belger und… …   Deutsch Wikipedia

  • Gallia — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Gallia est le nom Gallois repris par les Romains et qui veut dire la Grande Galles ou Pays des Galles, Gallia est un paquebot, Gallia un bateau à roues à… …   Wikipédia en Français

  • gallia — (entrée créée par le supplément) (gal li a) s. f. La 148e planète télescopique, découverte par M. Prosper Henry en 1875. ÉTYMOLOGIE    Gallia, nom latin de la Gaule …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Gallia — Sp Gãlija Ap Gallia L JAV apyg. (Ohajas) …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Gallia (paquebot) — Gallia (paquebot 1913) Pour les articles homonymes, voir Gallia. Le Gallia est un paquebot transatlantique commandé en 1912, par la Compagnie de Navigation Atlantique au chantier naval de la Seyne sur Mer. Il est lancé le 26 mars 1913.… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”